The notes here are taken from the actual Scala, so be warned that references to the "previous" proverb refer to its order in the Scala, not its order here. You can read more about the word at the Verbosum blog: AMO.
Homines vitia sua et amant simul et oderunt. ~ Note: Homines can be nominative or accusative, as can the phrase vitia sua; it is the meaning which lets you know that homines must be the subject of the verbs, and vitia sua the object.
Ama tamquam osurus, oderis tamquam amaturus. ~ Note: Note the use of the perfect subjunctive, oderis, in order to express a command. Since odi is found only in the perfect forms, it is not possible to make an imperative for odi as you can for amo. This is one of the sayings Erasmus included in his Adagia, 2.1.72.
Nec iuga taurus amat; quae tamen odit, habet.
Amatores amant flores.
Nil magis amat cupiditas, quam quod non licet. ~ Note: As often, the antecedent of the relative pronoun is omitted: quam (hoc) quod non licet.
Nummus honoratur; sine nummo nullus amatur. ~ Note: Note the nice grammatical rhyme: honoratur-amatur.
Si quis amat pisces, debet sua crura madere. ~ Note: Note that quis here has the force of aliquis.
Amantes amentes sunt.
Amantes, amentes.
Omnis amans amens.
Pater filium quem amat, castigat.
Quem deus amat, castigat.
Ebrietas prodit quod amat cor, sive quod odit. ~ Note: This is one of the sayings collected by Wegeler, 309.
Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido.
Miles amat bellum, Venus otia, cultor agellum.
Amans, quod suspicatur, vigilans somniat.
Quisquis amat ranam, ranam putat esse Dianam. ~ Note: This is one of the sayings collected by Wegeler, 1073: Quisquis amat ranam, ranam putat esse Dianam; / Quisquis amat cervam, cervam putat esse Minervam.
Invia amanti nulla est via.
Ut redameris, ama.
Qui debet, limen creditoris non amat.
Felis amat piscem, sed non vult tangere flument. ~ Note: This is one of the sayings collected by Wegeler, 420.
Feles amat pisces, sed aquas intrare recusat.
Absentia cor amantius fit.
Iuppiter ex alto periuria ridet amantum.
Rivalitatem non amat victoria.
Amare pulchrius palam quam clanculum.
Bella gerant alii; Protesilaus amet!
Stulti est compedes, licet aureas, amare. ~ Note: Compare the saying in the Adagia of Erasmus, 2.4.25: Aureae compedes.
Cattus amat pisces, sed non vult tingere pedes.
Catus amat pisces, sed non vult tingere plantas.
Unicuique delectabile est quod amat.
Columba amat, et quando rixatur; lupus odit, et quando blanditur.
Qui saepe rixantur, a paucis amantur.
Amans ita ut fax agitando ardescit magis.
Amandi sunt nec multi nec nulli.
Amare et mare sunt idem, in utroque multi pereunt.
Amare incipias sic quasi numquam desinas.
Amare simul et sapere ipsi Iovi non datur.
Nemo hunc amat qui verba nuntiat mala.
O spes amantum credula, o fallax amor!
Tempore quo fructus domino parit, arbor amatur.
Saturday, July 31, 2010
AMO
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment