Saturday, July 31, 2010

NOSTER

The notes here are taken from the actual Scala, so be warned that references to the "previous" proverb refer to its order in the Scala, not its order here. You can read more about the word at the Verbosum blog: NOSTER.

pater noster

Debemur morti nos nostraque.

Ut hora sic dies nostri super terram.

Sicut umbra dies nostri super terram.

Dies nostri quasi umbra super terram.

Nullane finis erit nostro concessa dolori?

Roma communis nostra patria est.

Alienum nobis, nostrum plus aliis placet.

Omnia aliena sunt, tempus tantum nostrum est.

Aliena nobis, nostra plus aliis placent. ~ Note: This is one of the sayings attributed to Publilius Syrus.

Cinis fiet corpus nostrum.

Est caro nostra cinis, modo principium, modo finis. ~ Note: Vita quid est hominis, nisi mors vallata ruinis, / est caro nostra cinis, modo principium, modo finis.

Initia in potestate nostra, exitus fortunae.

Nostris ipsorum alis capimur. ~ Note: This is one of the sayings Erasmus included in his Adagia, 1.6.52.

Invicem onera nostra portemus.

Nec vitia nostra nec remedia pati possumus.

Panem nostrum cotidianum da nobis hodie.

Panem nostrum cotidianum da nobis cotidie.

Non nostrum onus, inquit bos ferens clitellas. ~ Note: This is the saying as reconstructed by Otto; you will find it often cited in the abbreviated form: "non nostrum onus bos clitellas," as in Erasmus, Adagia 2.9.84.

Aliena pericula, cautiones nostrae.

Dii nostra incepta secundent.

Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua.

Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimisimus debitoribus nostris.

Aliena vitia in oculis habemus, a tergo nostra sunt.

Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor.

Cum extollimus aliena, nostra minus placent.

Aliena magis quam nostra vitia cernimus.

Nil magis nostrum est quam tempus.

Non debemus nostra negligere, ut aliena curemus.

Nil magis est nostrum volucris quam temporis usus. ~ Note: Nil magis est nostrum volucris quam temporis usus / sed multis tamquam res aliena volat. (Verinus)

Hunc servare modum nostri novere libelli: parcere personis, dicere de vitiis.

Ex sententiis omnium nostra fama pendet.

Vitiorum peccatorumque nostrorum, omnis a philosophia petenda est medicina.

Ut flos et ventus transibit nostra iuventus. ~ Note: Nocte, dieque cave, tempus consumere prave, / ut flos et ventus transibit nostra iuventus.

No comments: