Sunday, November 14, 2010

AGNUS

  • Ut lupus agnam amat.
  • Agnum lupus vorat.
  • Mors lupi agnis vita.
  • Si lupus est agnum, non est mirabile magnum.
  • Quasi agnum lupo tradere ad devorandum.
  • Lupo agnum eripere postulant.
  • Cum lupus addiscit psalmos, desiderat agnos.
  • Non lupus ad studium sed mentem vertit ad agnum.
  • Cum languebat lupus, agnus ut esse volebat; postquam convaluit, talis ut ante fuit.
  • Pelle sub agnina latitat mens saepe lupina.
  • Vulpes vult fraudem, lupus agnum, femina laudem.
  • Non sunt leonibus et hominibus foedera fida, nec lupi et agni concordem animum habent.
  • Habitabit lupus cum agno.
  • Lupus et agnus pascentur simul.
  • Agninis lactibus alligare canem.

(Richard Peters, photographer)

No comments: