Monday, November 29, 2010

COLUMBA

  • Mansuetior columba.
  • Mitior columba.
  • Invenit interdum caeca columba pisum.
  • Quae modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbae.
  • Columba amat, et quando rixatur; lupus odit, et quando blanditur.
  • Dat veniam corvis, vexat censura columbas.
  • Caput columbae, cauda scorpionis est.
  • Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.
  • Columbi oculi in serpentino corde.
  • Anguinos gestes oculos in corde columbae.
  • Tam dispar quam aquilae columba.
  • Columba non generat aquilam.
  • Aquila non parit columbam.
  • Accipitri timidas credis, furiose, columbas!
  • Iracundia leones adiuvat, pavor cervos, accipitrem impetus, columbam fuga.
  • Non volat in buccas assa columba tuas.
  • Non iacet in molli veneranda scientia lecto, nec tibi per ventos assa columba venit.
  • Si vis domum tuam puram et immaculatam habere, caveas a columbis.

(image source)

No comments: