Thursday, December 02, 2010

APES

  • Asinus inter apes.
  • Ubi apes, ibi mel.
  • Ubi mel, ibi apes.
  • Neque mel, neque apes.
  • Sola apis mel conficit.
  • Mella apibus referas, sed bona cuncta Deo.
  • Cicadae apem comparas.
  • Armat spina rosas, mella tegunt apes.
  • Ova ovarum et apes apium simillimae.
  • Apes debemus imitari.
  • Ut apes geometriam.
  • Si sapis, sis apis.
  • Apes ne mortuis floribus quidem, non modo corporibus insidunt.
  • Apes quicquid in floribus purissimum est, sugunt, reliquumque dimittunt.
  • Aspera portet apum qui dulcia sugat earum.
  • Non nisi tangentem crudelis apicula pungit.
  • Quisquis apes undasque timet, spinasque roseti, non mel, non pisces, non feret ille rosas.

(image source)

2 comments:

Sandra Ramos said...

Si sapis, sis apis.

Laura Gibbs said...

OPTIMUM!!!!
Iam adiungo!!!