- Corvus corvo assidet.
- Corvus corvo non eruit oculum.
- Corvus corvo nigredinem obicit.
- Laterem lavat qui corvum mundat.
- Non absterget nigretudinem corvus.
- Corvus non alis nigrior esse potest.
- Albo corvo rarior.
- Cycnus niger, aut corvus albus, rarus sit avis quam fidelis amicus.
- Tam subito corvus, qui modo cycnus eras.
- Corvus absente, graculo pulcher.
- Corvus relictis ab aquila cadaveribus vescitur.
- Dat veniam corvis, vexat censura columbas.
- Lusciniis corvi sunt hodie honorationes.
- Mali corvi malum ovum.
- Corvum in sinu foves.
- Corvus hians delusus est.
- Si corvus posset tacitus pasci, haberet plus dapis.
- Abi ad corvos!
- Non pasces in cruce corvos.
- Quod corvis natum est, non submergitur aquis.
- Corvus tantum mortuos impetit; adulator etiam vivis insidiatur.
Tuesday, December 14, 2010
CORVUS
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment