Wednesday, December 29, 2010

FORMICA

  • Cicada cicadae cara, formicae formica.
  • Inest et formicae fel.
  • Etiam formicae sua bilis inest.
  • Est et formicae et culici sua bilis.
  • Habet et musca splenem, et formica bilem.
  • In damnum formica suum sese induit alis.
  • Formica non incauta futuri.
  • Parvula nam exemplo est magni formica laboris.
  • Formicae populus infirmus, qui praeparat in messe cibum sibi.
  • Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius, et disce sapientiam.
  • Fili, ne sit formica sapientior te, quae congregat in aestate unde vivat hieme.
  • Populatque ingentem farris acervum curculio, atque inopi metuens formica senectae.

(image source)

No comments: