Thursday, February 17, 2011

LEO

  • Fides leonina.
  • Leonem tondes.
  • Leonem radere.
  • Hic sunt leones.
  • Avidior quam leo.
  • Leonina societas.
  • Leoninam induor.
  • Quia nominor leo.
  • Audacior quam leo.
  • Quid fortius leone?
  • Super leonis labio.
  • Leonem larva terres.
  • Rugire cum leonibus.
  • Leo cordula vinctus.
  • Noli irritare leonem.
  • Christianos ad leones!
  • Somnum ne rumpe leoni.
  • Leonis catulum ne alas.
  • Leonis vestigia quaeris.
  • Unum quidem, sed leonem.
  • Vel leo timore mansuescit.
  • Ex ungue leonem agnoscimus.
  • Induitis me leonis exuvium.
  • Leoni mortuo barbam vellis.
  • Si fias tu leo, qualis eris?
  • Leo rugiet, quis non timebit?
  • Leonis exuvium super crocoton.
  • Magis defensus quam leonis nasus.
  • Percutitur catulus, ut sapiat leo.
  • Audacior quam is qui leonem castrat.
  • Sicut fremitus leonis, et regis ira.
  • Arguitur dictis vir, velut ungue leo.
  • Vindicta sicut leo insidiabitur impio.
  • Qui confidit in Deo, fortis est ut leo.
  • Leonis catulus in urbe non est alendus.
  • Esurienti leoni ex ore exsculpere praedam.
  • Parcere subiectis scit nobilis ira leonis.
  • Sicut rugitus leonis, ita et terror regis.
  • Desine iam demens saevum stimulare leonem.
  • Non leo tam ferus est quam picta leonis imago.
  • Si leonem iugulare tentes, fortiter aprehende.

(image source)

No comments: