Sunday, February 13, 2011

LEPUS

  • Hic iacet lepus.
  • Lepore timidior.
  • Lepus dormiens.
  • Carpathius leporem.
  • Leporis vitam vivit.
  • Lepus carnem quaerit.
  • Aliis leporem excitavit.
  • Lepus nidum suum prodit.
  • Curris ut ligatus lepus.
  • Ille habet cor leporinum.
  • Lepus solo natali gaudet.
  • Leporem frondium crepitus terret.
  • Lepus assus non volabit tibi in os.
  • Inter quadrupedes gloria prima lepus.
  • Lepori esurienti etiam placentae fici.
  • Illud si fiat, lepus tympanis capietur.
  • Duos insequens lepores, neutrum capit.
  • Lepus apparens, infortunatum facit iter.
  • Illud si fieret, ad tympana mox lepus iret.
  • In silvis lepores, in verbis quaere lepores.
  • Currens per prata, non est lepus esca parata.
  • Quot campo lepores, tot sunt in amore dolores.
  • Vult lepus esse loco semper generatus erat quo.
  • Prosper adest casus, leporem si tympana prendunt.
  • Quisque colit patriam, lepus inque cubilia tendit.

(image source)

2 comments:

Anonymous said...

the animal on the photo is a rabbit, not a hare

Laura Gibbs said...

English "rabbit" and "hare" both work as translations of the Latin "lepus." In American English, hare is almost never used in fact.