- Muris interitus.
- Decipula murem cepit.
- Laqueus murem cepit.
- Mures etiam migraverunt.
- Mus modo picem gustans.
- Haeret tamquam mus in pice.
- Virum malum vel mus mordeat.
- Ubi mures ferrum rodunt.
- Atqui Romae mures molas lingunt.
- Malum est murem in pera nutrire.
- Satagis, tamquam mus in matella.
- Mures semper edunt alienum cibum.
- Quasi mures edimus alienum cibum.
- Ad omnia trepidat, licet vel mus movet.
- Mel nimium saturo muri censetur amarum.
- Mons parturibat, deinde murem protulit.
- Ruinis imminentibus musculi praemigrant.
- Infelix mus est cui non uno lare plus est.
- Parturiunt montes nascetur ridiculus mus.
- Mus est miser, cui non est nisi unus cavus.
- Mus satur insipidam deiudicat esse farinam.
- Mus cito decipitur cui tantum rimula scitur.
- Mus rapitur subito, qui solo vivit in antro.
- Is cito mus capitur latebrae qui credidit uni.
- Mus non ingrediens natrum, cucurbitam ferebat.
- Mus gaudet minime, nisi sint plures sibi rimae.
- Muribus id dapinat, quod crastina cura reclinat.
- Mus capitur citius, nisi plura foramina quaerit.
Friday, February 04, 2011
MUS
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment