Monday, February 07, 2011

VERMIS

  • Quid est otiosius verme?
  • Non est regio, quae verminibus careat.
  • In molli carne vermes nascuntur.
  • Gloria eius stercus et vermis est; hodie extollitur, et cras non invenietur.
  • Sicut in stagno generantur vermes, sic in otioso malae cogitationes.
  • Sicut tinea comedit vestimentum, et sicut vermis rodit lignum, ita tristitia nocet cordi.

(image source)

No comments: