- Cum rapitur fraude mannus, tunc ostia claude.
- Esse cupit mannus, sed ephippia ferre recusat.
- Plus valet constare mannus, quam sibila flare.
- Si tibi do mannos, numeres ne dentibus annos.
- Tunc moriatur mannus, dum gramina protrahit annus.

(
source)
- Cuilibet animali suum natura hostem prodidit.
- Quodlibet in suo se animal elemento bene habet.
- Ius naturale est quod natura omnia animalia docuit.
- Omne animal ex ovo.
- Homo est animal bipes rationale.
- Vina bibunt homines, animalia cetera fontes.
- Animalia recurvis unguibus ne nutrias.
- Bruta licet soleant animalia iure timeri, omnibus est illis plus metuendus homo.
- Cetera animalia terram spectant, homo solus caelum intuetur.
- Etiam fera animalia, si clausa teneas, virtutis obliviscuntur.
- Fames acuit animantibus ingenium.
- Nullum igitur animal est aeternum.
- Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.
- Libertas natura etiam mutis animalibus data.
- Homo est animal mortale rationale.
- Lucium a cauda, carpionem a capite lauda.

(
source)
- Mustelae credere.
- Mustelae sebum.
- Mustelam habes.

(image source)
- Nudior leberide.
- Caecior leberide.
- Scrabrosior leberide
- Leberide caecior, iunior, ac nudior.

(
source)
- Lupus in sermone.
- Alis catulos lupi.
- Ex lupi faucibus.
- Homo homini lupus.
- Lupi alas quaeris.
- Lupus in laqueos.
- Omnis lupus magnus.
- Cautior quam lupus.
- Lupus est in fabula.
- Lupum auribus teneo.
- Ululandum cum lupis.
- Lupus lupum non edit.
- Perfidior quam lupus.
- Triste lupus stabulis.
- Lupus non mordet lupum.
- Non curat numerum lupus.
- Tristior lupo intercepto.
- Etiam si lupi meminisses.
- Lupus non emendatur senio.
- Magis esuriens quam lupus.
- Numquam vidi parvum lupum.
- Suade lupis ut insaniant.
- Cautus metuit foveam lupus.
- Lupus circa puteum saltat.
- Regnant qualibet urbe lupi.
- Album malim offendere lupum.
- Lupi illum priores viderunt.
- Lupi nullam hiemem comedunt.
- Fames pellit lupum ex silvis.
- Lupus pilum mutat, non mores.
- Lupi nullum terminum comedunt.
- Lupus ante clamorem festinat.
- Lupus pilum mutat, vir mentem.
- Num frater tuus est, an lupus?
- Ex ore lupi praedam extorquere.
- Homo homini aut deus aut lupus.
- Lupus pilum mutat, non mentem.
- Lupus est homo homini, non homo.
- Lupus pilum, non ingenium mutat.
- Cum lupi mentionem facis, respice.
- Num parcemus his magis quam lupis?
- A fronte praecipitium, a tergo lupus.
- Furem fur cognoscit, et lupum lupus.
- Semper ait grossos garrula fama lupos.
- Sperando melius, fit vetus ipse lupus.
- Ululat unisono clamore lupina propago.
- Dira fames macros mittit in arva lupos.
- Non his parcemus magis ac saevis lupis.
- Ulula cum lupis, cum quibus esse cupis.
- Pilos lupus mutat, sed animum non item.
- Saepe lupus veniet eius dum mentio fiet.
- Ulula cum lupis, quando tempus postulat.
- Homo homini lupus, femina feminae lupior.
- Raro lupi lenti praebentur fercula denti.
- Consonus esto lupis cum quibus esse cupis.
- Cum lupi mentionem facis, baculum ei para.
- Vix depraedatur lupus in quo rure moratur.
- Dum lupos agitas, iugulatos reddere speras.
- Gutture clausa lupi raro solet esca relabi.
- Inde lupi speres caudam, cum videris aures.
- Lupus in invidiam venit, dum famelicus est.
- More lupi vivent, habitantes antra luporum.
- Vel lupus cum nummis gratiosus et acceptus.
- Mea mater, mea pater: lupus est filium tuum.
- Omnibus licet esse lupos in regione luporum.
- Si comes esse lupi vis, voce sibi simuleris.
- Torpida saepe lupos custodia pascit iniquos.
- Lupus, quando te solum invenit, audacior est.
- Presbyteri atque lupi dens insanabilis extat.
- Est iuvenis lupula, quam vox non terruit ulla.
- Quod lupus inglutit, nunquam vel raro redibit.
- De grege praedatur lupus, is quamvis numeratur.
- Non lupus ore lupum mordet, nec latro latronem.
- Si non vis esse lupus, noli eius pelle vestiri.
- Vix redit illaesum, lupus assumit quod ad esum.
- Caula gregis vacua melior est, quam lupo impleta.
- Est lupus iuvenilis, quem nullus clamor impetiit.
- Quando lupum lupula vorat, esurit undique silva.
- Vox pastoris obruitur, si prius eum lupus viderit.

(image source)
- Hydram secare.
- Hydra multorum capitum.
- Magis varius quam hydra.
- Una dubitatione succisa, innumerabiles aliae velut hydrae capita succrescunt.

(
source)
- Cave canem.
- Canis ad cibum.
- E canis podice.
- Canina facundia.
- Canis vindictam.
- Prandium caninum.
- Canis in vincula.
- Avarior quam canis.
- Canis in praesepi.
- Canino dente rodere.
- Canis canem non est.
- Quid cani et balneo?
- Ut canis sine cauda.
- Canis culum intuere.
- Canis panes somnians.
- Canino more possidet.
- Cave canem ac dominum.
- Pellem caninam rodere.
- Canis caninam non est.
- Canis iuxta intestina.
- Canis pascitur ossibus.
- Canem sopitum ne excita.
- Canis clanculum mordens.
- Canis domi ferocissimus.
- Invitis canibus venari.
- Canes in macello produnt.
- Canis mordens non latrat.
- Canis mortuus non mordet.
- Sine canibus et retibus.
- Unum os inter canes duos.
- Ut canis ad lunam latras.
- Lorum una cum cane periit.
- Maior rapuit canem culina.
- Canem excoriatam excoriare.
- Canis qui mordet, mordetur.
- Epirotico cane vehementius.
- In canis podicem inspicere.
- Libros canino dente rodere.
- Dignus est canis isto cibo.
- Etiam me meae latrant canes.
- Magis custodiens quam canis.
- Multa canis masculi cubilia.
- Qualis hera, talis et canis.
- Quam facile canis exta edit.
- Aqua et panis est vita canis.
- Canis caninam non est pellem.
- Canis ille in stabulo cubans.
- In puteo cum canibus pugnare.
- It matutinus canis ad herbam.
- Optima veterum canum venatio.
- Numquam vicini cani benefacito.
- Seipsum non alens, canes alit.
- Una domus non alit duos canes.
- Canem quem odi, insimulo rabiei.
- Canes omnibus ignotis allatrant.
- Canes pigri vehementius latrant.
- Canes vetuli non latrant temere.
- Canis allatrat lunam, non laedit.
- Melius gratias agens quam canis.
- Canes timidi vehementius latrant.
- Malo cani brevis tendatur copula.
- Oratio canis non penetrat caelos.
- Pinguefac canem tuum, te vorabit.
- Tu si me amas, canem meum dilige.
- Discordia duorum canum super ossa.
- Ubi canis mordax, ibi baculus sit.
- A cane muto et aqua silente caveto.
- Latrantem curatne alta Diana canem?
- Non una geminos educat domus canes.
- Aqua et panis potus et escula canis.
- Ausus maiores fert canis ante fores.
- Canes socium in culina nullum amant.
- Canis caninam non est mordere pellem.
- Si fur cessaret furari nemo latraret.
- Canes plurimum latrantes raro mordent.
- Canis percussa lapide appetit lapidem.
- Canis sine dentibus vehementer latrat.
- Cave tibi a cane muto et aqua silenti.
- Magnus labor est cani lectum sternere.
- Nil dormienti cadit in os unquam cani.
- Canes mitissimi furem quoque adulantur.
- Canis festinans, caecos parit catulos.
- Ire catenatus nescit canis inveteratus.
- Invitis canibus venator nil capit ullus.
- Malo canem blandientem quam allatrantem.
- Nihil ferocius cane in suo sterquilineo.
- Periculosum est canem intestina gustare.
- Quis famulus amantior domini quam canis?
- Sicut canis ad Nilum, bibens et fugiens.
- Vetulus canis non facile assuescit loro.
- Muti canes mordent, timidi canes latrant.
- Canis a corio numquam absterrebitur uncto.
- Quid nocet latratus canis, si non mordeat?
- Colla canum veterum nolunt attingere lorum.
- Confidens animi canis est in stercore noto.
- Cui dominus gratus, canis huic meus amicus.
- Cutem gerit saepius laceratam canis mordax.
- Impromptis canibus nil venator capit ullus.
- Latrante uno, latrat statim et alter canis.
- Nulla canum penetrat summos oratio caelos.
- Ora canis vetuli domitantur verbere nullo.
- Quid nocet latratus canis, si non mordeat?
- In laribus propriis canis est audacior omnis.
- Omnis canis in porta sua magnus est latrator.
- Qui canis arrosit pelles, non desinet umquam.
- Si non morderis, cane quid latrante vereris?
- Aedibus in propriis canis est mordacior omnis.
- Canis lunam allatrans cursum eius non impedit.
- Dum canem caedimus, corrosisse dicitur corium.
- Dum canis os rodit, socium quem diligit, odit.
- Qui vult caedere canem, facile invenit fustem.
- Si fur furari desistet, desistet latrare canis.
- Canes alens exteros, praeter funiculum nihil habet.

(image source)
- Cautior quam chamaeleon.
- Chamaleonte mutabilior.
- Chamaeleon non est adeo mutabilis.
- Hoc soli chamaeleonti datum de corio suo ludere.

(
source)
- A cantu et stridore grilli, nent mulieres omine felici.

(image source)
- Lac avium.
- Rara avis.
- Alba avis.
- Musarum aves
- Aves quaeris.
- Avis sinistra.
- Psaphonis aves
- Avis ex avibus.
- Ovum adglutinas
- Palamedis aves.
- Tollere cristas
- Ab ovo incipere.
- Ito bonis avibus!
- Vade malis avibus.
- Absque alis volare.
- Unguibus et rostro.
- Ab ovo usque ad mala
- Aliena ova incubare.
- Tam ovo ovum simile.
- Alis volare propriis.
- Ovo prognatus eodem.
- Rara avis, cara avis.
- Nisi si qua vidit avis
- Ex nido avem iudicamus.
- Glutine capiuntur aves.
- Meliores nancisci aves.
- Alienis pennis superbire.
- Ave, ave, aveo esse aves.
- E cantu dignoscitur avis.
- Parva avis, parvus nidus.
- Qualis avis, talis nidus.
- Qualis avis, talis cantus.
- Aves carnem tuam disperant!
- Dumum tundam, aves habebis.
- Ipsa sibi avis mortem cacat.
- Nostris ipsorum alis capimur
- Fac nidum unum una in arbore.
- Omni avi, suus nidus pulcher.
- Plumas video, aves non video.
- Neque aves neque venti citius.
- Pennas nido maiores extendere.
- Ne pennas nido maiores extendas.
- Dispar statera incudis et plumae.
- Amicitia vera, rara avis in terra.
- Ex ovis pravis prava creatur avis.
- Omnes laqueos effugere difficile.
- Super ova pendenti gradu incidere.
- Viscus merus vestra est blanditia.
- Ex ovis pravis non bona venit avis.
- Rete manifestum fugiunt omnes aves.
- sic vos non vobis nidificatis, aves
- Uno lapide duas aves vult occidere.
- Aves discolores raro simul volitant.
- Deperdit pueri quam cito ludus avem.
- Nulla cantillat avis, quando esurit.
- Nulla unquam avis mala bene cecinit.
- Sine pennis volare haud facile est.
- Assabis nidum, si non inveneris ovum.
- Cavea, utut pulchra, non nutrit avem.
- Decipit incautas fistula dulcis aves.
- Est avi cuique nidus formosus ubique.
- Oratio sine malis est avis sine alis.
- Quae nimis apparent retia vitat avis.
- A speciosis pennis decora nimirum avis.
- Viscum fugiens avis in laqueos incidit.
- Alitibus gratas ficus plantare recusant.
- Ex plumis avis, ex verbis noscitur homo.
- Ficus avibus gratae, at plantare nolunt.
- Haec non ab aliis, immo pennis propriis.
- Nidos succisa in arbore non locant aves.
- Vitare laqueos non facile cunctos simul.
- Aestas non semper durabit; condite nidos.
- Concolores aves plerumque simul volitant.
- Decipiuntur aves per cantus saepe suaves.
- Nidus testatur ibi qualis avis dominatur.
- Una avis in laqueo plus valet octo vagis.
- Homo ad laborem natus, et avis ad volatum.
- Sero clamat avis dulcedine capta canentis.
- Melior est avis in manu quam decem in aere.
- Progenies avium mala foedat stercore nidum.
- Degenerans olidum facit ales stercore nidum.
- Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum.
- Nidificat nidum sibi quaevis avicula parvum.
- Speciosae plumae avem speciosam constituunt.
- Est avis in rete melior grege quoque volante.
- Non tantum calamis, sed cantu, fallitur avis.
- Pessima est avis quae proprium nidum defoedat
- Est avis in dextra melior quam quattuor extra.
- Pusillae aviculae pusillos nidulos construunt.
- Sola avis in cavea melior quam mille volantes.
- Cantat avis quaevis, sicut rostrum sibi crevit.
- Est avis ingrata, quae stercorat in sua strata.
- Non avis aucupibus monstrat, qua parte petatur.
- Plus valet in manibus avis unica fronde duabus.
- Saepe licet parva sit avis, perit illa sagitta.
- Turpis avis proprium quae foedat stercore nidum.
- Capta avis est melior quam mille in gramine ruris.
- Numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe?
- Qualis avis, talis cantus; qualis vir, talis oratio.
- Ut visco capiuntur aves, a fisco sic capiuntur opes.
- Plus valet in manibus avis unica quam dupla in silvis.

(
source)
- Cum Musis corydus.
- Inter indoctos etiam corydus loquitur.
- Vel inter indoctos corydus personat.

(image source)
- Fulicam cycno comparas.
- Fulica volitante solverunt navis funes.

(image source)
- Non sumus apud Centauros.
- Iusta iube, secus haud Centauri iussa capessunt.

(
source)
- Agas asellum.
- Asini umbra.
- Asini mortes.
- Asino fabulam.
- Asinum tondes.
- Asinus volans.
- Pons asinorum.
- Ab asino lanam.
- Asini maxilla.
- Asino pigrior.
- Asinos non curo.
- Asinus ad lyram.
- Rex aut asinus.
- Ad usum asinorum.
- Asini prospectus.
- Asinus ad tibiam.
- Asinus in paleas.
- Asinus in tegulis.
- Ab asino delapsus.
- Asinus compluitur.
- Asinus in cathedra.
- Asinus in unguento.
- Balneatoris asinus.
- Ex auricula asinum.
- Asinus apud Cumanos.
- Malo asino vehitur.
- Asina Balaam admonet.
- Asinus asinum fricat.
- Asinus asellum culpat.
- Midas auriculas asini.
- Quid asinus de pipere?
- Asini vellera quaeris.
- Asinum litteras docere.
- Asinus de Aesopi puteo.
- In asini aures canere.
- Patientior quam asinus.
- Asino gramen et baculus.
- Asinum lyram auscultans.
- Asinus portat mysteria.
- Scytha accisans asinum.
- Multi sunt asini bipedes.
- Onus segni impone asello.
- Asinum in rupes protrudere.
- Asinus asino pulcherrimus.
- Nescio: asinorum responsio.
- Sepultura asini sepelietur.
- Asini caput ne laves nitro.
- Asinus asinum non prehendit.
- Sequacior quam asini pullus.
- Asini cauda non facit cribrum.
- Fabellam narras surdo asello.
- Asinum sub freno currere doces.
- Auriculas asini quis non habet?
- Non omnes asini portant saccos.
- Similes habent labra lactucas.
- Asinus esuriens fustem neglegit.
- Purus grammaticus, purus asinus.
- Si ascenderit asinus per scalas.
- Tamquam asinus in luto demersus.
- Asino quippe lyra superflue canit.
- Purus mathematicus, purus asinus.
- Advenit cum duobus asini cornibus.
- Asinus es ad lyram, aures motitans.
- Asinus molestiis adflictus moritur.
- Curato currum, asini nihil ad nos.
- Omnino aequales sicut dentes asini.
- Asino malo vehitur malo astro natus.
- Nulla est gloria praeterire asellos.
- Asinum esurientem haud flagra movent.
- Illiteratus rex est asinus coronatus.
- Minarum strepitus, asinarum crepitus.
- Quid nunc te, asine, litteras doceam?
- De puteo asinus vix advenis et clamas.
- Ignarus rediit Romam deductus asellus.
- Liber sim a domino, qui asino vehitur.
- Qui asinum non potest, stratum caedit.
- Qui caret asino, clitellam ne quaerat.
- Vilis homo lana qui corrixatur aselli.
- Asinus magis stramina vult quam aurum.
- In quo nascetur, asinus corio morietur.
- Ob unum punctum caruit Martinus Asello.
- Sunt asini multi solum bino pede fulti.
- Asino non opus est verbis, sed fustibus.
- Festinans tardo non se committit asello.
- Iucundius est asinis pabulum quam aurum.
- Multi sunt asini nunquam saccis onerati.
- Non asini lenti vectura valet vehementi.
- Ob solum punctum caruit Robertus Asello.
- Asinus ad lapidem non bis offendit eumdem.
- Luxurians asinus saltando comminuit crus.
- Asinus lyrae cantum audit, non intellegit.
- Convivium asininum Scytha accissans capit.
- Dentes atque pedes asinini exordia amoris.
- Ex verbis fatuos, ex aure tenemus asellos.
- Qui lavat asinum, perdit aquam et saponem.
- Summa rudes asini rerum fastigia scandunt.
- Vix poterit binos asinus portare superbos.
- Asinus in scamno se vult similare magistro.
- Ille crescit in pulchritudinem, uti asinus.
- Non movet ignarum symphonia dulcis asellum.
- Non movet ignavum symphonia dulcis asellum.
- Par simili gaudet: laetatur asellus asello.
- Demitto auriculas ut iniquae mentis asellus.
- Excurrens Romam non fit mage doctus asellus.
- Neque ego homines magis asinos numquam vidi.
- Saccos portatum vocitatur asellus in aedes.
- Tendit iter longum pretio conductus asellus.
- Assequitur quidvis asinus, si splendeat auro.
- Conditus in palea a stupido comedetur asello.
- Discernit sapiens res quam confundit asellus.
- Est mirum bellum, cum asellus culpat asellum.
- O miserum bellum, dum tundit asellus asellum!
- Est bellum bellum, cum culpat asellus asellum.
- Si cantes asino, crepitus tibi reddet ab ano.
- Utere plaustris tuis, asinosque ne curaveris.
- Clitellam plectis, cum sit plectendus asellus.
- Quisque pari gaudet se iungere asellus asello.
- Sunt multi bipedes passim, si quaeris, aselli.
- Admolendinum satis it, qui asinum suum mittit.
- Altera mens asini, mens altera qui regit illum.
- Ecce nunc patiemur philosophantem nobis asinum?
- Saepe piger segnem, vel asellum culpat asellus.
- Asino faenum et baculus, servo panis et scutica.
- Sit asinus, quemcumque asinum sors aspera fecit.
- Altera Leucon ait, sed et altera portat asellos.
- Plus rogabit asinus, quam respondeat Aristoteles.
- Surdis frustra canitur; nec asinus cithara gaudet.
- Plus potest negare asinus quam probare philosophus.
- Asino quis fabulam narrabat, at ille movebat aures.
- Asinus in aula fovetur solum propter saccos portandos.
- In mentem mihi revocavit os tuum asinos duos familiae meae.

(image source)
- Non penetrant caelum canis aelurique precatus.

(image source)
- Non dumus unus erithacos alit duos.
- Unus saltus binos non alit erithacos.
- Aquila alba.
- Aquilae senectus.
- Aquila in nubibus.
- Aquilam volare doces.
- Iupiter aquilam delegit.
- Aquila carbones reperit.
- Cautior quam aquilae pullus.
- Sicut aquila volans ad escam.
- Tam cernis acutum, quam aquila.
- Innovabitur sicut aquilae iuventus tua.
- Acutiore visu praeditus quam aquila deserti.
- Ubicunque fuerit cadaver, illuc congregabuntur et aquilae.
- Omnis aer aquilae pervius; omnis vero regio viro forti et ingenuo patria.
- Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum.

(image source)
- Pondera brunellos portanda vocant et asellos.

(image source)
- Ardeam supra nubes evolantem vidisse.
- Ardea culpat aquas, tempus rudis arguit arte.
- Ardea culpat aquas, quia nescit nare per illas.
- Ardea culpavit undas, male quando natavit.
- Ardea cum altius volaverit, significat tempestatem.
- Ardea fert foedum, quocumque volaverit, anum.

(image source)
- Utitur anatina fortuna, cum exit ex aqua aret.

- Pari iugo.
- Senescit bos.
- Bos Cyprius.
- Bos in urbe.
- Bos irrupit.
- Placide bos.
- Bos ad iugum.
- Bos in acervo.
- Bos in civitate.
- Bos in lingua.
- Bos in messem.
- Locrensis bos.
- Bos ad vincula.
- Servabis bovem.
- Bos ad praesepe.
- Iacet tamquam bos.
- Quid bove firmius?
- Bovem cornu trahit.
- Procumbit humi bos.
- Currus bovem trahit.
- Iugum idem trahere.
- Cyprii bovis merenda.
- Bos armentum sequitur.
- Ne contra bovem opta.
- Senex bos non lugetur.
- Volentem bovem ducito.
- Solidos e clibano boves.
- Bovem in maxillis fert.
- Aliud homini, aliud bovi.
- Bovem in faucibus portat.
- Ex ipso bove lora sumere.
- Messem boves exspectant.
- Bovibus aratrum praeferre.
- Augiae stabulum repurgare.
- Bos ultro ad aratrum venit.
- Ne si bos quidem vocem edat.
- Oculus domini saginat boves.
- Bovi non conveniunt clitellae.
- Expecta bos aliquando herbam.
- Preces diis, non boves, offer.
- Bos lassus fortius figit pedem.
- Invitos boves plaustro inducere.
- Natura plus trahit septem boves.
- Non omnia contra bovem habebis.
- Quod licet Iovi, non licet bovi.
- A bove maiori discit arare minor.
- Non alligabis os bovi trituranti.
- Dat Deus immiti cornua curta bovi.
- Senescit bos, at opera multa bovis.
- Athos obumbrat Lemniae bovis latus.
- Bos currum trahit, non bovem currus.
- Bos porrecto ultra Taygetum capite.
- Bos senior caute consulit ipse sibi.
- Ab uno bove bina pellis non trahitur.
- Bos adversus seipsum pulverem movet.
- Bos alienus subinde foras prospectat.
- Qui furatur ovum, et bovem furabitur.
- Bos ad praesepe conatur currere saepe.
- Cornu bos capitur, verbo ligatur homo.
- Plerumque bos alienus extra prospicit.
- Toto devorato bove, in cauda defecit.
- Luctu vacat bos cum senex moritur domi.
- Senescit bos et opera multa sunt bovis.
- Sic vos non vobis fertis aratra, boves.
- Bos senescit, at multa sunt opera bovi.
- Uterque nostrum idem simul trahit iugum.
- Bos bos dicetur, terris ubicumque videtur.
- Multi qui boves stimulent, pauci aratores.
- Invitis bobus numquam trahitur bene currus.
- Bos ad aquam tractus non vult potare coactus.
- Bos mugiens multum dat lactis ab ubere parum.
- Non nostrum, inquit, onus bos ferens clitellas.
- Bos vitulum pariet, cui sors sua prospera fiet.
- Cum plerique boves stimulent, est rarus arator.
- Bos hic non comedat, qui iam iuga ferre recusat.
- Non praesaepe bovem, sed bos praesaepe requirit.

(image source)
- Cantherium in fossa.
- Cantherius in porta.
- Cantherino ritu astans somniat.
- Cantherio comeso mulo provehitur.
- Vetulus cantherius novello non melior.
- Concha dignus.
- Conchae pretii.
- Conchas legere.
- Concham diducere.
- Concham divisisti.
- Ostrei in morem haeret.
- Tanquam conchylium discerpere.
- Margarita e stercore.
- Negotiator margaritas quaerit.
- Mittere margaritas ante porcos.
- In sterquilinio margaritam reperit.
- Si tanti vitrum, quanti margaritum?
- Litore quot conchae, tot sunt in amore dolores.

(
source)
- Erinaceus partum differt.
- Multa novit vulpes, sed erinaceus unum magnum.

(image source)
- Equina libido.
- Mordere frenum.
- Arrodere frenum.
- Velis equisque.
- Currentem incitare.
- Mutuum radunt equi.
- Equus sessorem rapit.
- Contra simulum calces.
- Equis albis praecedere.
- Calcar addere currenti.
- Equo ne credite, Teucri.
- Impelle equum ad metam.
- Procul a pedibus equinis!
- Ego me curo, equum servus.
- Equus me portat, alit rex.
- Equi suo fimo impinguantur.
- Frena tene et siste impetum.
- Frenis saepe repugnat equus.
- Habenas ignarus non tractet.
- Ille homo habet equum Seianum.
- Equus alienus velociter currit.
- Fides nimia semel equum abegit.
- Generosus equus interdum lapsat.
- Ab equinis pedibus procul recede.
- Equi donati non inspicas dentes.
- Equi optime noscunt equites suos.
- Equo currenti non opus calcaribus.
- Modo frenis utamur, modo stimulis.
- Oculus domini facit equos pingues.
- Qui non habet equum, vadat pedibus.
- Alter frenis eget, alter calcaribus.
- Numquid praebebis equo fortitudinem?
- Amisso equo stabulum clauditur sero.
- Antiquus pullum scandere novit eques.
- Durum est contra stimulum calcitrare.
- Equi et poetae alendi, non saginandi.
- Equo senescenti minora cycla admove.
- Non est absque suo fortis equus vitio.
- Nux, equus, piger verbere opus habent.
- Non faciunt meliorem equum aurei freni.
- Tempore lenta pati frena docentur equi.
- Non cibus aut potus, cura saginat equum.
- Si negas equo pabulum, tibi negat pedes.
- Generosus equus vel umbra virgae regitur.
- Homo sine religione sicut equus sine freno.
- Celerior quam equus generosus cursu vincens.
- Claudit eques stabulum, cum latro cepit equum.
- Equus aliquando quattuor pedum in plano cadit.
- Talis equus tibi erit, qualis curator equorum.
- Cum senio est confectus equus, da cycla minora.
- Fur cum laudat equum stabulo deflectit ocellum.
- Sero seram ponis stabulis post furta latronis.
- Non dentes cernas, si detur equus, neque spernas.
- Quid stabulum claudis, sonipes dum perditus ipse?
- Si calcar propium sit, equus tuus, ambulo multum.
- Si sciret equus se esse equum, optaret esse homo.
- Si tibi parvus equus, tunc parvus erit labor eius.

(image source)