- Cuilibet animali suum natura hostem prodidit.
 - Quodlibet in suo se animal elemento bene habet.
 - Ius naturale est quod natura omnia animalia docuit.
 - Omne animal ex ovo.
 - Homo est animal bipes rationale.
 - Vina bibunt homines, animalia cetera fontes.
 - Animalia recurvis unguibus ne nutrias.
 - Bruta licet soleant animalia iure timeri, omnibus est illis plus metuendus homo.
 - Cetera animalia terram spectant, homo solus caelum intuetur.
 - Etiam fera animalia, si clausa teneas, virtutis obliviscuntur.
 - Fames acuit animantibus ingenium.
 - Nullum igitur animal est aeternum.
 - Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.
 - Libertas natura etiam mutis animalibus data.
 - Homo est animal mortale rationale.
 
Tuesday, March 29, 2011
ANIMAL
Subscribe to:
Post Comments (Atom)

No comments:
Post a Comment