Aliam aetatem alia decent.
Decet regem discere legem.
Dum vivis, sperare decet.
Eripere telum, non dare, irato decet.
Magnum magna decent.
Non quod libet, sed quod decet, faciendum est.
Omnibus eadem non decent.
Quod decet, optandum; quae turpia sunt, fugienda.
Suum cuique reddere decet.
Temporibus servire decet.

No comments:
Post a Comment