AQUILA
- Aquila alba.
- Aquilae senectus.
- Aquila in nubibus.
- Aquilam volare doces.
- Iupiter aquilam delegit.
- Aquila carbones reperit.
- Cautior quam aquilae pullus.
- Sicut aquila volans ad escam.
- Tam cernis acutum, quam aquila.
- Innovabitur sicut aquilae iuventus tua.
- Acutiore visu praeditus quam aquila deserti.
- Ubicunque fuerit cadaver, illuc congregabuntur et aquilae.
- Omnis aer aquilae pervius; omnis vero regio viro forti et ingenuo patria.
- Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum.
![](https://lh3.googleusercontent.com/blogger_img_proxy/AEn0k_t9dGKe1nc3qKPh3BDUUByF-AbiCASLI3PeBVVf1ngA95HXbZtOAxnc3b_r9F_zJ9MOYdts8asPNOIxmze1ohIbzZo-FQqT0DqDnhI=s0-d)
(image source)
No comments:
Post a Comment