The notes here are taken from the actual Scala, so be warned that references to the "previous" proverb refer to its order in the Scala, not its order here. You can read more about the word at the Verbosum blog: IUBEO.
Nos iubere volumus, non iuberi. ~ Note: Note the contrast between the active infinitive, iubere, and the passive infinitive, iuberi.
Si regnas, iube.
Lex universa est, quae iubet nasci et mori.
Lex iubet, aut permittit, aut vetat.
Hominem experiri multa paupertas iubet.
Iubeat lex, non suadeat.
Lex iubet, non suadet.
Deus impossibilia non iubet.
Deus nos scire pauca, multa mirari iubet.
Qui recte vivit, contemnit iussa superbi. ~ Note: This is one of the moral sayings of Michael Verinus.
Non qui iussus aliquod, sed qui invitus facit, miser est.
Taurum ferre iubes, nequeam cum ferre capellam.
Dicere quae puduit, scribere iussit amor.
Fari iubes tacere quae suadet metus.
Iubet igitur nos Pythius Apollo noscere nosmet ipsos.
Nudo detrahere vestimenta me iubes.
Qui non prohibet cum potest, iubet.
Renuis quod tu, iubet alter.
Si inimicos iubemur diligere, quem habemus odisse?
Silentium non est consensus, nisi lex loqui iubeat.
Temporibus veris modicum prandere iuberis; de mensa sume quantum vis tempore brumae. ~ Note: This is one of the sayings collected by Wegeler, 1356.
Saturday, July 31, 2010
IUBEO
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment