- Non leo sed mus.
- Quid leo cum mure?
- Elephantum e mure facis.
- Murem ex leone efficere.
- Murem pro leone ostendit.
- Elephantus non capit murem.
- Dum feles dormit, saliunt mures.
- Mures fele absente choreas ducunt.
- Mortuo leoni etiam mures insultant.
- Absente fele, musculi ducunt choros.
- Audacem reddit felis absentia murem.
- Insanire facit mures absentia catti.
- Ex domo felis discedit mus impransus.
- Pilax exosus mures solet esse iocosus
- Qui cum felibus venatur mures capiet.
- Cattorum nati sunt mures prendere nati.
- De cato natus mures capiet quasi catus.
- Accipiat felis quae vellent rodere mures.
- Dum peperit, mures studiose musio captat.
Sunday, April 10, 2011
MUS
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment