Monday, February 28, 2011

ALCEDO

  • Tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum.
  • Tam tranquillam facis quam mare olimst quam ibi alcedo pullos educit suos.

(source)

Sunday, February 27, 2011

IUMENTUM

  • Suo iumento sibi malum accersere.
  • Aprilis hominibus, Maius iumentis pluit.
  • Et iumentum et arator quietus erit diebus dominicis.
  • Gulae et luxuriae deditus comparatur iumentis insipientibus.
  • Incommodum admodum est invitis iumentis quadrigas agere.
  • Iumenta expediet sua, dum mentitur agaso.
  • Ne subeat pondus iumentum viribus impar.
  • Novit justus jumentorum suorum animas.
  • Similiter spirant omnia, et nihil habet homo iumento amplius.
  • Unus interitus est hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio.

(source)

Saturday, February 26, 2011

CHARADRIUS

  • Charadrii vitam vivit.
  • Illum recondit, nam Charadrium vendens.
(source)

Friday, February 25, 2011

LACERTA

  • Celerior quam linguae motus in lacerta magna.
  • Celerius abiens, quam lacerta magna in solum depressum.
  • Cum lacertae caudam arripis, iram eius provocas.
  • Donec lacerta et piscis consuetudine coniunguntur.
  • In eodem prato bos herbam quaerit, canis leporem, ciconia lacertam.
  • Longiorem vitam habens quam lacerta.
  • Magis potu satiatus quam lacerta.
  • Magis se occultans quam lacerta.

(source)

Thursday, February 24, 2011

GLIS

  • Gliris somnus.
  • Glire somnolentior.
  • Me optimus somnus premit ut premitur glis.

(image source)

Wednesday, February 23, 2011

COCCYX

  • Astutior coccyge.
  • Etsi per multos coccyx cantaverit annos, / edere nescit adhuc aliud quam dicere Cuc-cuc.

(image source)

Tuesday, February 22, 2011

GRYPS

  • Abstulit eum gryps longe remotus.
  • Iungere grypes equis.

(source)

Monday, February 21, 2011

FERA

  • Fera feram novit.
  • Agit Diana feras sagitta.
  • Invidia fera est domestica.
  • Mentiri non didicere ferae.
  • Ferae inter se placidae sunt.
  • Officia etiam ferae sentiunt.
  • Exuto homine in feram transiit.
  • Fera quaevis in sua silva superbit.
  • Humana sub cute plurimae latent ferae.
  • Parcit cognatis maculis similibus fera.
  • Si binas sectere feras, neutra potieris.
  • Candida pax homines, trux decet ira feras.
  • Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum.
  • Boni venatoris est plures feras capere, non omnes.
  • Quicumque solitudine delectatur aut fera aut deus est.
  • Occurrat tibi fera, et ne occurrat tibi pater familias.
(source)

Sunday, February 20, 2011

HYAENA

  • Stupidior quam hyaena.
  • Quae pax hyaenae ad canem?
  • Repuli leones, tum me hyaenae lacerant.

(image source)

Saturday, February 19, 2011

BUFO

  • Bufo saporatus sentitur, cum sit amatus.
  • Sit bufo carus, fiet luna mage clarus.

(image source)

Friday, February 18, 2011

ICTIS

  • Venare leporem, nunc ictim tenes.

(source)

Thursday, February 17, 2011

LEO

  • Fides leonina.
  • Leonem tondes.
  • Leonem radere.
  • Hic sunt leones.
  • Avidior quam leo.
  • Leonina societas.
  • Leoninam induor.
  • Quia nominor leo.
  • Audacior quam leo.
  • Quid fortius leone?
  • Super leonis labio.
  • Leonem larva terres.
  • Rugire cum leonibus.
  • Leo cordula vinctus.
  • Noli irritare leonem.
  • Christianos ad leones!
  • Somnum ne rumpe leoni.
  • Leonis catulum ne alas.
  • Leonis vestigia quaeris.
  • Unum quidem, sed leonem.
  • Vel leo timore mansuescit.
  • Ex ungue leonem agnoscimus.
  • Induitis me leonis exuvium.
  • Leoni mortuo barbam vellis.
  • Si fias tu leo, qualis eris?
  • Leo rugiet, quis non timebit?
  • Leonis exuvium super crocoton.
  • Magis defensus quam leonis nasus.
  • Percutitur catulus, ut sapiat leo.
  • Audacior quam is qui leonem castrat.
  • Sicut fremitus leonis, et regis ira.
  • Arguitur dictis vir, velut ungue leo.
  • Vindicta sicut leo insidiabitur impio.
  • Qui confidit in Deo, fortis est ut leo.
  • Leonis catulus in urbe non est alendus.
  • Esurienti leoni ex ore exsculpere praedam.
  • Parcere subiectis scit nobilis ira leonis.
  • Sicut rugitus leonis, ita et terror regis.
  • Desine iam demens saevum stimulare leonem.
  • Non leo tam ferus est quam picta leonis imago.
  • Si leonem iugulare tentes, fortiter aprehende.

(image source)

Wednesday, February 16, 2011

LARUS

  • Larus hians.
  • Larus in paludibus.

(source)

Tuesday, February 15, 2011

VOLUCRIS

  • Volucres nulla dulcius arte canunt.
  • Altivolans volucris victum sibi quaerit in imis.
  • Ut plumis volucres, sic noscimus ungue leones.
  • Ex cantu et plumis volucris dignoscitur omnis.
  • Parva volucris non ova magna parit.
  • Exiguum exiguae nidum decet esse volucri.
  • Expertique senes capiuntur raro volucres.
  • Vilis et ingrata volucris foedans sua strata.
  • Cepisti volucres, alius sed rete tetendit.
  • Fistula dulce canit, volucrem dum decipit auceps.
  • In viscum volucres ducit cum cantibus auceps.
  • Cochlea consiliis, in factis esto volucris.
  • Omne solum forti patria est, ut piscibus aequor, ut volucri vacuo quicquid in orbe patet.
  • Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

Monday, February 14, 2011

LENS

  • Lendes in veste cognominatae sunt pediculi magni.
  • Lendes et pulices plus mordent esurientes.

(source)

Sunday, February 13, 2011

LEPUS

  • Hic iacet lepus.
  • Lepore timidior.
  • Lepus dormiens.
  • Carpathius leporem.
  • Leporis vitam vivit.
  • Lepus carnem quaerit.
  • Aliis leporem excitavit.
  • Lepus nidum suum prodit.
  • Curris ut ligatus lepus.
  • Ille habet cor leporinum.
  • Lepus solo natali gaudet.
  • Leporem frondium crepitus terret.
  • Lepus assus non volabit tibi in os.
  • Inter quadrupedes gloria prima lepus.
  • Lepori esurienti etiam placentae fici.
  • Illud si fiat, lepus tympanis capietur.
  • Duos insequens lepores, neutrum capit.
  • Lepus apparens, infortunatum facit iter.
  • Illud si fieret, ad tympana mox lepus iret.
  • In silvis lepores, in verbis quaere lepores.
  • Currens per prata, non est lepus esca parata.
  • Quot campo lepores, tot sunt in amore dolores.
  • Vult lepus esse loco semper generatus erat quo.
  • Prosper adest casus, leporem si tympana prendunt.
  • Quisque colit patriam, lepus inque cubilia tendit.

(image source)

Saturday, February 12, 2011

LUMBRICUS

  • Turdus e transenna lumbricum petit.

(source)

Friday, February 11, 2011

MOLOSSUS

  • Non vult annosus fore tentus reste molossus.
  • Prospecta vetulo semper latrante molosso.
  • Pugna frequens binis uno super osse molossis.
  • Sic adstat socio sicut lepus ille molosso.
  • Vulnera truncatus nulli facit ore molossus.

Thursday, February 10, 2011

PERCA

  • Melanurum perca sequitur.
  • Pro perca scorpium.

(source)

Wednesday, February 09, 2011

VACCA

  • Praebet candoris lac nigri vacca coloris.
  • Vacca quae multum boat, parum lactis habet.
  • Ex turpi vacca turpis generatur vitulus.
  • Caseum ovis, lac capra mi dent, et vacca butyrum.
  • Est qui macram regis vaccam, solvit opimam.

Tuesday, February 08, 2011

VIPERA

  • Viperam in sino alis.
  • Viperam sub ala nutricas.
  • Parva necat morsu spatiosum vipera taurum.
  • E vipera rursus vipera nascitur.
  • Invidia vipera.
  • Lingua detractoris vipera est.
  • Vindicta in corde posita nocentior vipera est.

Monday, February 07, 2011

VERMIS

  • Quid est otiosius verme?
  • Non est regio, quae verminibus careat.
  • In molli carne vermes nascuntur.
  • Gloria eius stercus et vermis est; hodie extollitur, et cras non invenietur.
  • Sicut in stagno generantur vermes, sic in otioso malae cogitationes.
  • Sicut tinea comedit vestimentum, et sicut vermis rodit lignum, ita tristitia nocet cordi.

(image source)

Sunday, February 06, 2011

VITULUS

  • Ex vitulo bos fit.
  • Ubi multi sunt vituli, ibi multi erunt boves.
  • Ex turpi vacca turpis generatur vitulus.
  • Dum fortuna favet, parit et taurus vitulum.
  • Ante fuit vitulus, qui nunc fert cornua taurus.
  • Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas.
  • Qui tulerit vitulum, ille potest et tollere taurum.
  • Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur.
  • Melius est vocari ad olera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio.
  • Anser, apis, vitulus populos et regna gubernant.

Friday, February 04, 2011

NEPA

  • Cornibus uti videmus boves, nepas aculeis.

(image source)

MUS

  • Muris interitus.
  • Decipula murem cepit.
  • Laqueus murem cepit.
  • Mures etiam migraverunt.
  • Mus modo picem gustans.
  • Haeret tamquam mus in pice.
  • Virum malum vel mus mordeat.
  • Ubi mures ferrum rodunt.
  • Atqui Romae mures molas lingunt.
  • Malum est murem in pera nutrire.
  • Satagis, tamquam mus in matella.
  • Mures semper edunt alienum cibum.
  • Quasi mures edimus alienum cibum.
  • Ad omnia trepidat, licet vel mus movet.
  • Mel nimium saturo muri censetur amarum.
  • Mons parturibat, deinde murem protulit.
  • Ruinis imminentibus musculi praemigrant.
  • Infelix mus est cui non uno lare plus est.
  • Parturiunt montes nascetur ridiculus mus.
  • Mus est miser, cui non est nisi unus cavus.
  • Mus satur insipidam deiudicat esse farinam.
  • Mus cito decipitur cui tantum rimula scitur.
  • Mus rapitur subito, qui solo vivit in antro.
  • Is cito mus capitur latebrae qui credidit uni.
  • Mus non ingrediens natrum, cucurbitam ferebat.
  • Mus gaudet minime, nisi sint plures sibi rimae.
  • Muribus id dapinat, quod crastina cura reclinat.
  • Mus capitur citius, nisi plura foramina quaerit.

(image source)

Thursday, February 03, 2011

CUCULUS

  • Cuculus nullius consilio mutat cantum.
  • Stultus cuculi vocem citharis praefert.
  • Nominis est cuculus proditor ipse sui.
  • Ne fiam iudex, velut turpis asellus / de cuculi cantu lusciniaeque melo.
  • Psallerit ipse licet multumque diuque cuculus, / attamen est melior vox sua facta nihil.
  • Licet per multos cuculus cantaverit annos / psallere nescit adhuc alium cantum, nisi Cuc Cuc.

(image source)

DAMA

  • Adversus leonem damae pugnam ineunt.

Wednesday, February 02, 2011

VESPA

  • Vespa acerbior.
  • Faciunt favos et vespae.
  • Irretit muscas, transmittit aranea vespas.

(image source)

Tuesday, February 01, 2011

HINNULUS

  • Senecta leonis praestantior hinnulorum iuventa.